1316 August 6. Breslau Herzog Boleslaw bestätigt den Verkauf von Schreibendorf. In nomine domini amen. Quoniam ea, que geruntur in tempore, ne simul labantur cuna lapsu temporis, convenit ea ligwis testium et litterali testimonio perhennari, hinc est, quod nos Bolezlaus dei gracia dux Slezie et dominus Legnizensis ad universorum tam presentium quam futurorum noticiam perpetuam harum serie literarum volumus devenire, quod constituti coram nobis relicta quondam Chunatconis Barani junioris, sartoris patrui nostri ducis Henri ci, domini Wratislaviensis et sui heredes sani mente non compulsi nec coacti sed de bona sua voluntate rite ac rationabiliter vendiderunt et tradiderunt jure hereditario fideli nostro civi Bregensi Wernhero dicto Trinknicht pro se et suis legittimis heredibus, ementi et recipienti villam Schreiberdorf wulgari nomine nuncupatam, ab alia parte pontis de Brega circa Odram situatam, cum omnibus utilitatibus et pertynentiis universis ad eandem villam spectantibus, secundum quod ipsa villa in suis metis et terminis dinoscitur esse sita in agris, pratis, pascuis, rivulis et rubetis pro pretio septuaginta marcarum pecunie usualis. Nos vero dictam vendicionem ratam et gratam habentes ipsam voltu gratuito liberaliter confirmamus. Inspectis etiam et consideratis multimodis et gratis servitutis obsequiis, que nobis predictus Wernherus hactenus exhibuit fideliter et impendit, ut ipsorum a nobis aliqualem recipiat recompensam, damus et concedimus predicto Wernhero et suis successoribus legittimis prenominatam villam Shriberdorf cum omnibus juribus et proventibus ad nos in dicta villa pertinentibus, videlicet exactionibus, solutionibus, petitionibus, vecturis, angariis quibuscunque ab omni onere et servicio libere ac perpetue iure hereditario possidendam. Ceterum damus prenominato Wernhero et suis legittimis heredibus plenam facultatem ducentas oves more veri opilionatus in villa prefata depascendi. In cuius rei testimonium et robur perpetuo valiturum presentem paginam scribi fecimus nostri sigilli robore confirmatam. Actum Wratislavie anno incarnacionis domini millesimo, trecentesimo sextodecimo octavo idus Augusti presentibus testibus subnotatis: Vincencio de Schiltberch, Heymano de Langinov militibus, Ottone de Kiteliz, Luthero de Schiltberch, Heynzcone de Pogerella, Stephano de Parchowiz, Syzeborio et Tammone, nostro curie capellano, qui presentia habuit in commisso. Siegel wie bei No. XI. Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 9, Urkunden der Stadt Brieg. Urkundliche und chronikalische nachrichten über die Stadt Brieg, die dortigen Klöster, die Stadt- und Stiftsgüter bis zum Jahre 1550. Hrsg Dr. C. Grünhagen, Breslau 1870.
Zamknij dokument |